- SUMMOLA seu SUMMULA
- SUMMOLA, seu SUMMULAapud Iuvenal. ubi de frumenti populo distribui soliti tessera, Sat. 7, v. 174.Summula ne pereat, quâ vilis tessera venitFrumenti --- -----est, quam similam Veteres dixêre, Galli hodieque Semoule appellant, Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 35. Item nomen, sed ab alia origine, est vatiorum librorum, a Scriptoribus Eccles. Romanae in lucem editorum. Nota Summula Raymundi, quae Coloniae prodiit A. C. 1502. cuius initium,Summula de Summa Raymundi prodiit ista.Ubi notatio vocis indigitatur. Idem enim Summam de Casibus scripsit, typis excusam Romae 1603. cuius compendium Summulam illam esse nonnulli volunt. Fuit autem is Raymundus de Penna-Forte Gregorii IX. Paenitentiatius, qui Collectionem, quoque Decretalium, ordine sextam, in lucem edidit, uti superius diximus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.